Rozmiar: 15909 bajtów

- 113 -

1339. Febr. 5. Liegnitz.

Der Rath der Stadt beurkundet, dass er dem Erbvogt Franczko de Trebelwicz das Schrotamt verkauft habe.

Nos consules ciuitatis Legniczensis, qui nunc sumus et in posterum perpetuo eligimur consilio presidendo, ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum, ad quorum noticiam presencia deueniunt, deuenire cupimus, quod de maturo et bene deliberato consilio cum consensu pariter et voluntate seniorum, scabinorum, juratorum ac tocius communitatis nostre ciuitatis Legniczensit predicte, discreto viro Franczkoni de Trebelwicz, judici hereditario ciuitatis nostre suisque heredibus ac legitimis successoribus, rite et racionabiliter vendidimus officium vectacionis vasorum, quod vulgariter schrotamecht vocatur, cum omni vtilitate inde proueniente, omni eo jure, auctoritate ac potestate, qua eam vectacionem siue officium eius habere dinoscebamur, liberam penitus et solutam ab omni exaccione, dacione, seruicijs, vigilijs omnibusque vexacionibus, communibus et specialibus, quibuscunque vocentur nominibus, ordinariis vel extraordinariis, que nunc sunt, vel in posterum insurgere possunt. Nos autem ciuitatem dumtaxat contingentibus pro centum septuagenta marcis grossorum denariorum vsualis numeri, de qua nos pecunia iam exsoluit totaliter et pagauit. Quod officium seu vectacio eidem Franczkoni eo, quo eam habuimus, vt dictum est, modo, coram domino nostro duce Boleslao inclito, ad quem eius collacio pertinet, de communi, vt dictum est, consilio, consensu et voluntate duximus resignandam, promittentes eum et posteros suos cum predicto officio seu vectacione ac circa ipsam earumque possessionem pacificam pro posse nostro fideliter conseruare. Addicimus preterea promittentes sine dolo, quod nulla statuta, decreta siue mandata statuere seu ordinare in ciuitate vel extra ciuitatem debemus in predicte vectacionis preiudicium penitus siue dampnum. In cujus rei robur perpetuum presentem sibi ac posteris suis dedimus litteram sigillo nostre ciuitatis euidencius roboratam. Actum tempore Clauigeri magistri ciuium, Henrici de Ysenberg, Hanconis Gytan, et Taczkonis de Mertschicz consulum. Datum Lignicz in die beate Agathe virginis anno domini millesimo trecentesimo, tricesimo nono.

O. d. St. L. No. 48. An Pergamentstreifen das grosse Siegel der Stadt in hellem Wacht; der Rand ist zum Theil abgesprungen.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów